monumenta.ch > Cassiodorus > 35 > 5 > sectio 9 > 25 > 33 > Genesis, 12 > sectio 1 > bnf11947.81 r > 3 > XXV. SABINIANO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511) > uwbM.p.th.f.68.44 > bnf10439.192 r > 3 > sectio 1 > sectio 28 > sectio 12 > sectio > csg48.23 > 25 > sectio 19 > sectio 35 > sectio 19 > 29 > sectio 1 > bnf10439.191 v > 190 r > csg48.203 > sectio 12 > uwbM.p.th.f.68.320 > 16 > 11 > bsbClm6224.179 > Ieremias, 1 > 16 > uwbM.p.th.q.1a.129 > 14 > 14 > 6
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, V.Quod Athanasius venerit ad Iovianum, et ab eo sit decenter honoratus. <<<     >>> VII.De ortu principis Valentiniani, et quemadmodum fratrem Valentem ipse fecerit imperatorem.

Cassiodorus, 7, CAPUT VI.De consulatu et fine Ioviani.

1 Tunc igitur imperator, impetum retinens haereticorum, discessit ab Antiochia, et venit ad Tarsum Ciliciae, ibique corpus Iuliani sepelivit. Et dum cuncta solemnia funeri eius exhibuisset, consul est designatus [An. Dom. 364]. Dumque Constantinopolim festinaret, venit ad praedium nomine Dadastana inter Galatiam et Bithyniam: quo philosophus Themistius cum aliis senatoribus occurrens, consularem recitavit orationem.
2 Feliciter tunc agi poterant res Romanae publicae et simul ecclesiasticae sub principe benigno dispositae, nisi repentina mors talem virum ab hominibus abstulisset. In praedicto namque praedio hiemis tempore, in phraxis languore constrictus, est mortuus consulatu suo et Varroniani filii, septima decima die Februarii mensis; qui regnavit mensibus septem, vixit annis triginta tribus.
Cassiodorus HOME

bav823.274 bav824.198 bnf1603.134

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik